- NARTA
- NARTAGuagnino dicitur solex ligneae genus, quibus Scricfinni his conterminae gentes utuntur in transmittenda glacie, altissimisque nivibus. Nil autem ailud sunt, (siquidem ex iis, quae Lugduni Batavorum, in Theatro Anatomico, asservantur, argumentari licet) quam lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incurvum, in cuius medietate ansa est ex corio, cui pes inseritur, subiectâ ex contortô vimine aliâ, quâ posteriora pedis firmantur. Simplicissimae sunt eae, quas Lugduni ostendi diximus, longitudine septenûm pedum, latitudine pollicum quatuor et quod excedit: fuêreque sine dubio proceri ac adulti hominis illae soleae. Id enim provide homines illi agunt, ut in fabricandis suis Nartis eam rationem longitudinis servent, quae hominis est, cui inserviunt. Cultum tamen reclpit hoc solearum genus, nec quidquam impedit, quô minus Rangiferorum pellibus, vel quâ simili materiâ obducantur, ad promovendam cursus celeritatem signique subsistentiam: Illus quidem, quod Lugduni visitur, solearum par, sine ulla notabili differentia quoad longitudinem, superne resinâ vel pice obductum erat. Aliam istiusmodi Nartarum descriptionem Titianus nobis dedit, in suo de Antiqq. habitu libello, quae si vera est, aliud Nartarum genus in usu Scricfinnis fuerit, quô altissimas nives et cacumina montium: aliud, quô apertam planiciem, et lubrica glaciei pertranseunt. Atque ab hoc ultimo genere deducta forte illa Calapodia, quibus Belgae per constrictas frigore hibernô aquas quam velocissimô cursu ludibundi quaquaversum oberrant: Schaatsen vulgo. Omnium iconem habes apud Bened. Balduinum de Calceo antiquo c. 6. Vide quoque Olaum Magnum Wormiumque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.